SONSERVATOR

SONSERVATOR
SONSERVATOR
cognomen Iovis, a conservando: consecratus cratus est a Domitiano Imperatore, quod ipsum in seditione Vitelliana a furore hostium conservâsset. Tacit. l. 3. Hist. c. 74. Domitianus primâ irruptione apud aedituum occultatus, sollertiâ liberti lineô amictu turbae sacricolarum immixtus, ignarusque apud Cornelium primum paternum lientem, iuxta Velabrum dilituit. Ac potiente rerum Patre, disiectô aeditui contuberniô, modicum sacellum Iovi Conservatori, aramque posuit casusque suos in marmore expressit. Et exstant nummi veteres, Iovis Conservatoris simulacrum et nomen continentes. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 5. Idem nomen Aesculapio tribuit Arnobius, Graecum Σωτὴρ expressurus adv. Gentes, l. 7. Vide infra Soter. At Conservatores, in Concil. Herbipolensi A. C. 1289. c. 39. sunt, qui personis religiosis et Monasteriis maxime dari consueverunt, exemptis per summum Pontificem aut legatos eius missos a latere etc. Apud Matth. Parisium, Conservatores Libertatum Angliae, A. C. 1244. p. 433. dicti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”